monumenta.ch > Boethius > bnf8672.58 > bnfNAL1592.502 > sectio 7 > bnf8907.645 > sectio 3 > bnf15046.229 > sectio 5 > bavPal.lat.311.336 > bavPal.lat.311.341 > bkeCod.16.99r > bsbClm6224.103 > bnf15046.205 > bnf8907.242 > sectio 2 > sectio 2 > bnf15046.248 > bsbClm14439.94 > csg899.44 > bnf15046.191 > 2 > sectio 2 > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 101
Et deinde hoc modo omnes vires corporis et animae tuae Deo subiiciuntur; quoniam haec prima victoria in corpore tuo facta est, ita ut tunc in omnibus his propositis causis Deum fortissimum in tua mente comprehendas: quod tibi tanquam firmum propugnaculum est contra insidias inimicorum tuorum, ita ut fortitudinem eius in praedictis rebus nullus superare valeat inimicus, quia mens tua omnia haec continere debet, in se confirmans et consolidans cuncta quae agis.